- BOMBARDA
- BOMBARDAa sono et fremitu, Graecis Βόμβος, Latinis Bombus dicta. Machina an ad stabilienda Imperia an ad delendum genus humanum? enata. Auctorem habuit Chymistam quendam, no mine Bartholdum Schwartz Monachum. Vide Ancklizen Bertholdus. Primus eius usus apud mare Danicum suit, A. C. 1350. celebris autem non evasit, donec ad Clugiam pugnatum esset a Venetis et Genuensibus, A. C. 1380. de quo vide Platinam in Urbano VI. Paulo post Anglis innotuit, et A. C. 1386. captis duabus Gallorum navibus, diversae machinae ad iaciendum lapides et muros conterendum, et gumae plures, cum magna quantitate pulveris, teste Walsinghamiô, in Angliam delatae sunt: ubi tandem e ferro fusili A. C. 1543. conflatas legimus bombardas. Harum genera Munsteri aevô in usu, sic ab ipso enumerantur, Amazonae, Basilici, Lusciniae, Quartanae vulgo Cartunae, Dracones, Serpentes, Falcones, magni et parvi. Addatur Arcubuza, quasi arcus cavus: Busa enim Italis foramen. Vide Spelmannum Glossar. Archaeol. Coeterum proprie petrariae seu λιθοβόλου species, quatiendis Urbibus aut castrorum moenibus adhiberi solita; a fremitu seu sono, quem edit, qui Graece Βόμβος, Latinis Bombus. Ita enim describuntur bombardae a Gerbrando a Leydis l. 31. c. 24. et 25. et Froissardo Volum. 2. c. 103. quorum hic meminit bombardae, quae ex aere constans, longa 50. pedes, ingentis magnitudinis saxa eiaculara sit, non quidem vi pulveris tormentarii, sed nervis machinisque certis librata. Idem c. 115. memorat bombardas portativas, h. e. quae manu geri postent, quibus emissi fuerint quadrelli crassiores pennati ac serrei, cuiusmodi sunt forte Arcobusae hodiernae. At postquam pulvis tormentarins, Βοτάνη Graecis dictus, ut videre est apud Ioh. Ducam c. 30. per Monachum quendam Germanum, de quo vide in voce Bertholdus, inventus estet, ille perinde machinis bellicis, quae bombardas appellârunt, adhibitus est. Sed et bombardis istis ferreos globulos in Gallos emissos esse ab Anglis, praeliô Cresciacensi, sub A. C. 1346. auctor est Ioh. Villaneus l. 12. c. 65. Ac Ducas praefatus c. 35. sub A. C. 1452. celebertimum aeneorum tormentorum artificem memorat, natione Hungarum, cui Urbani nomen tribuit Laonicus l. et. qui a Graecis ad Mahumetem factus transsuga, ingens tormentum fudit, cuiussibet magnitudinis lapidis capax, quô muros Constantinopolitanos suldanus evertit. Vide de Bombardis eundem Ducam, c. 39. Petrum IV. Aragoniae Regem in Chron. l. 6. c. 4. Iohannem Cananum, qui Βομβάρδαν etiam dixit, p. 189. Alios; ut et infra voce Tormentum, it. Zarobotana: de pulvere vero tormentario, cuius usum ab A. C. 1338. in Gallia viguisse docet Computum Bartholomaei du Drach Thesaurarii guerrarum istius anni, apud Car. du Fresne in Glossar. infra. Instituit tormentorum Bombardarumque hodiernarum comparationem cum Veterum telis, Iustus Lipsius de Militia Rom. l. 5. c. 20. quem videre operae pretium erit. Hoc certum, decem aliqua nostrorum id genus muros, aggeres, acies, rumpere, disicere, quos machinae Veter. centum non convulserint. Nec ille pulveris pyrii istius vim satis cognitam habuerit, qui clypeum Romanum obicere moskettae uni voluerit, quem iacula aliquot antiquorum non perforârint. Vidit Barthius infra laudandus, unô ictu talis portatilis tormenti, equitem omnibus armis instructum non excuti, sed cum toto equo suo proturbati. Et quam vis exempla exstent, quibus maxima vis iaculabilibus illis Veter. hastis ascribatur: Nulla tamen comparatio teli, quod brevissimô temporis spatiô semper novum, eâdemque vi nocet hosti, cum eo, quod semel proiectum non amplius utile est possessori, sed simul manu evolârit; et procul tanta cum mole veniens, facile vitari potest, ac ubi ceciderit, tam deinceps hosti utile est, quam priori domino fuerat. Nunc manu amplecti et unius librae pondere tantum telorum gestare potest miles, ut decem amplius hostes illô conficere queat, nec amittat tamen telum, quô unô in aliquor annos armatur. Qua de re vide Casp. Barthium Animadversion. ad Stat. Theb. l. 6. v. 354.Quale quater iaculô spatium, ter arundine vincas etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.